Synopsin Hymenophyllacearum quum exeunte anno 1858 conscripseram, sperabam fore ut specierum mihi incognitarum vel dubiarum specimina communicando studia mea ulteriora adjuvarent Botanici. Neque spem fefellit eventus. Contigit nimirum ex illo inde tempore examinare, quas summa liberalitate usui mibi obtulerunt collectiones Doct. A. Mougeot, paterni herbarii heres, Am. R. Lenormand, Ill. Comes de Franqueville, Ill. Comes de Limminghe. Jam prius auxilium mihi tulerant communicando sive integras collectiones, sive rariorum specimina Doct. am. W. Sonder, Clar. Fée, Doct. G. Müller, Clar. de Notaris, Doct. am. J. W. Sturm. Unam alteramve speciem ineditam donavit Clar. ill. W. J. Hooker. Quibus viris optimis, fautoribus et amicis animum gratissimum publico testari, dulce mihi est officium. Officium vero medicum quum semper adire me vetat publicas apud exteros collectiones, autographas auctorum de Hymenophyllaceis determinationes continentes, periculum feci, ut domi explorare eas possim. Neque possum, quin animo gratissimo referam liberalitatem, qua erga me usi sunt Viri Clarissimi, quorum curae Herbarium Regium Berolinense est commissum, qui non dubitarunt per integrum annum mihi committere totam Hymenophyllacearum collectionem ditissimam, Herbarii quoque Willdenowiani et Brasiliensis, imo qui, quae specimina serius illi collectioni accessere, determinanda milii commiserunt. Tantae benignitati debeo, ut pauca ex synonymis Kunzeanis, Preslianis, Klotzschianis, Sturmianis dubia mihi supersint, quin imo, ut non paucas species antiquiores, a posteris omnino neglectas ad specimina authentica rehabilitando, grato erga praecessores officio perfungi mihi licuerit. Accessit porro hisce studiorum adminiculis collectio Hymenophyllacearum, in itinere exploratorio Wilkesiano *) confecta et a Doct. Brackenridge descripta specierunique novarum iconibus illustrata, quam, intercedente Clar. Asa Gray, usui mihi concesserunt illustres Musei Washingtoniani Curatores. Tandem contigit Hymenophyllaceas Herb. Rog. Lugd. Bat. examinare, quo facium est, ut Javanicarum potissimum Synonymiam emendare et stabilire potuerim.